Querela nequissimae feminae

Difficile mihi videtur scribere, non quia studium narrandi deest, sed quia nescio quid dicendum sit: volo de eo viro sententias exarare, quem amo, attamen metuo ne legat verba mea. Ceterum meis de inimicis scribere placeret, si auderem: cum autem minime sim fortis, duco me non debere coram lectoribus hostes castigare. Oportet me igitur – cum non liceat de utraque re scribere – loqui de factis meis, attamen nihil magni momenti facio. Ad universitatem eo, redeo domum, ac lego litteras magistri, cui responsa compono. Nonnumquam mihi imperat ut epistulas italicas gallicasve scribam: libenter igitur oboedio eius praeceptis. Noctibus cum lucubrare soleo tum iacere super lectum et de nugis cogitare. Ne longa sim, sine dubio vos afficerem summo taedeo, si conarer referre quid cotidie facerem.

Claudia venit Londinium; eam ne aspexi quidem, timebam enim ne me contemneret.   Abhinc annos circiter quattuor ad ludum alterum ivi atque eam, quamvis mihi carissimam, reliqui. Ex imaginibus facile potest videri Claudiam laetiorem, pulchriorem, felicioremque me; meae enim vitae nulla amicitia inest, at immo omnes mihi dies sunt vacui, ut ita dicam. Equidem iners versor in cloacis mundi, quemadmodum serpentes serpunt susurrantes per fossas madidas. Claudia vero habitat in orbe angelorum, quo non penetrant tenebrae nigrissimae, quibus oculi mei miselli teguntur.

Olim credebam fore ut amicos haberem – eo tempore spes aurea fulgebat meo in animo – amantesque. Nunc vero eum nimis amo, quam ob causam plenae lamentationum sunt omnes dierum horae meorum. Quondam etiam ducebam me esse adepturam regna, imperia (necnon imperatores), scaeptra, quia in libris tales fabellas summa cum voluptate legebam. Hodie autem sedeo ante scrinium meum atque intellego me numquam esse accepturam divitias, gazas, thesaurosque, nec  cantabunt vates vitam meam. Immo mediocris sum, nec magna gloria mihi exspectanda’st. Obscuritas ex annalibus terrarum delebit nomen meum.

Traditur Iulium Caesarem lacrimavisse, cum vidisset sepulcrum Alexandri Magni, hic enim dux adulescens subegerat maximam partem mundi sub iugo, at eo tempore Iulius ne unam proviciam quidem tenebat. Si autem veniam ad tumulum Alexandri, nec lacrimas nec preces fundam: immo tacens ex illo loco discedam. Ambitio mihi est, sed nulla potestas; cupiditas honorum, sed nulla facultas. Haud igitur me decet admirari facta Alexandri: impari conditione in hunc mundum intravimus. Ille accepit a diis immortalibus cum gratiam tum opem: mihi vero pauperrima nulla dedit natura munera. Itaque quo usque tandem, lectores, abutar patientia mundi? Scriptrix sum, sed non salsa; discipula sum, minime autem diserta; magistra fieri volo praeclarissima, at ne mihimetipsae quidem valeo praecipere. Deficio, difficultatibus deleor, degoque dies dubitando.

Advertisements

3 thoughts on “Querela nequissimae feminae”

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s