pestilentia magna

Interea non scripsi, tribus diebus ante enim pestilentia infesta affecta sum. Fervebam, dolebam toto corpore, dolorem magnam in capite etiam patiebar. ‘Tempestas’ quoque in ventribus invenitur, qua de causa saepe in balneum veniebam, neque bene quiescere poteram. Tres dies ab orto usque ad occidentem solem minime surgere possum. Libros legere etiam nequibam, neque fieri poterat ut latine scriberem. Medicamentis sumptis vix melior facta sum, heri igitur in bibliothecam ivi ad libros petendos. Vespera autem iterum magnam dolorem in ventribus tuli, deiectionemque taeterrimam feci. Iacens in lecto historiam latinam legi, ad exempla pestilentiae petenda. Filia Ciceronis nomine Tullia mortua est aegretudinis causa, huius speciem autem non repertam. Fortasse et ego pestilentiam dolorosam tulit.

Nuper libro minus difficili frui, post aegretudinem istam enim latine vix lego, vocabulasque non memini. Mens lenta fit, animus piger. Opus Sallusti de coniuratione Catilinae nunc lego, nam oratione Ciceronis in Catilinam lecta historiam iam scio. Legens igitur modo nova verba disco, fabulam nullo negotio sequor. Otiosa sum, quia cum amico meo, de quo supra satis scripsi, haud loquor. Mihi dixit se cum puella quem odi concubuit, huius nomen hic latine scribere nolo, item autem anglice vocatur; enimvero ea nomen Romanum habet. Hoc verbum βασίλισσα graece scriptum est; si graece scis, facile nomen eius invenis. Neque invidiam contra eam coram omnibus monstrare cupio, duco vero lubidinem amici nimis magnam infestamque esse, βασίλισσα ista enim haud amat; immo sibi placent voluptas, improbitas, cupiditas. Iste adeo procax erat ut mihi narraret omnia de concarnatio eorum; quamquam hanc rem gloriandam esse putavit, pudendam rennunandamque puto. Mea sententia stuprum nefarium fecit, puella non amata enim usus est cupiditatis causa. Secundum Augustinum, ita ut ingenium omnium hominum ab labore proclive ad lubidinem. Quam ob rem iurgium inter nos habuimus, probraque nunc cumulo in eum. 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s