terrores noctis, sagittae cordis

Cum heri in lecto iacerem toto animo cogitans propinquos amicosque, terrore noctis cruciarem. Imago de puella e tecta pendenti in mentem venit, cognovique istam: amica amici dilectissimi erat. Plane mortua est, oculi sanguineo obducuntur cruore, facies induitur rubore, omnes artus replentur horrore. Nescio quis mihi dixit ut ea se interficere conata sit, horrens autem risum continere nequii. Amicus iam inquit eam non amplius amat, sed e consuetudine zelotypa sum, neque metum aliae obliviscor.

Cur autem metuo? Primum non fieri potest ut amicum amem, vivimus enim in urbis variis; ego in Australia, is vero in patria nostra. Inter nos sunt terrae alienae, maria profunda, itinera multarum horarum. Deinceps nescio utrum eum amem an illusionem viri, neque conata sum umquam tempum cum eo terere. Modo loquebamus de nugacibus ac somniis, de rebus sine corporibus veritateque. Fortasse amor hic otiosus quoque nihil est, debeo igitur verba nostra parvi aestimare, ne unius assis quidem. Me miseram! Bene quiescere non possum. Ante hanc amentiam iam aegre dormiebam; nunc scilicet in lecto huc et illuc volvens cotidie patior. Saepe pensa ludi eius ‘pro bono’ facio, vel melius dicam ‘pro amore’, gratiasque  accipio, at non ardorem, dilectionem, flammam; ne prolixa sim, id quod magnopere desidero non accipio, id quod haudquaquam volo autem facilissime in manu mea teneo.

Multo intuitu hoc vobis confiteor: eum minime amo, immo notionem sui. Imaginem pueri optimi in mente mea iam pinxi, duco igitur eum quoque optimum esse. Ut verum dicam, omnia me fallunt, neque haec flammae carbonibus veris urunt, sed ligneolis falsis. Spero ut amor falsa mox dissipatura sit, velut fumus e ignis in caelum evolans. Si simulacrum amoris evanescam, certe sine curis melior facta sim.

 

 

 

 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s