Hannibal: imperator an anthropophagus?

Scio anthropophagum verbum Graecum esse, semel autem Plinius Minor hoc usus est. Adducta sum ut tractatum de Hannibale scribam, ne extemplo turbatio inter unum ducem exercitus et alterum trucidatorem sit. Hannibal primus, quoque ‘Barca’ vocatur, cum societati pediludii ‘Barcelona F.C.’ vero non adiungebatur, praeclarus vir Punicus summa virtute erat. Bellum Punicum Secundum in rem Romanam gessit, Alpes cum exercitu magno transiit, proelios secundos Cannae et apud lacum Trasumenum miro modo pugnavit. Cum miles fortis erat, tum honestus callidusque, neque umquam Fabio consuli invidisti, prudenter autem conatus est hostes proelio magno vincere. Cum famam victoriae Fabii audisset, summa dignitate dixit eum imbrem cadentem in patriam esse. Hoc tempore oculum suum iam amisit, quia tres dies noctesque in amnibus iter fecit ad Trasumenum perveniendum. Sedens in tergo elephantis consilium cepit ut terras Romanas haberet.

Post pugnam Cannensis – nondum autem legi hanc partem annalium Livii; ut verum dicam vix historiam de hoc proelio perlegi – infeliciter sub rota fortuna fresus est. In libris Herodoti traditur Hannibalem quomodo vincat sapivisse, minime autem quomodo victoria utatur. Ut verum dicam, non aliud est bellum sapienter gerere quam linguas discere; non modo opus est nobis facultatem intellegendi carpere, sed etiam prudenter ad peritiam crescendam linguis uti. Hannibal vero nescivit quomodo se adiuvaret, et dans tergum in Asiam fugit, ibique cum summa ignominia nominis vixit. Olim praeclarus, tunc verum infamus. Solon, philosophus magnus in curia regis Croesi, hoc dictum nobis tulit: “Noli umquam aliquem benedictum vocare, qui nondum mortuus est.” Sententiam hanc latine haud inveni, haec verba igitur translata sunt a me. Spero ne errem.

(Nota bene: Hac vespera partem de proelio Cannensis perlegi, invenique dictum Maharbalis de stultitia Hannibalis: ‘Non omnia nimirum eidem dii dedere; vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis‘.

Hannibal alter, qui in libro spectaculoque ‘Silentium Agnorum’ invenitur, homines trucidabat ad eos edendos. Lictrix una, nomine Clarissa’, eum in carcere interrogavit ad mentem necatorum intelligendam. Ne falleris, haud multum scio de persona hac, quia spectaculos formidulosos minime mihi placent. Scilicet aliud est Hannibalem Barcam amare, aliud Hannibalem Lecter. Lecter autem callidior est Hannibali Poenorum, is enim Clarissam nullo negotio fefellit, immo Poenus Scipionem fallere non poterat. Trucidator ex composito dolis audaciaque usus est, imperator vero fide et honore se gerebat, item in bello et in pace. Ut scis, in amore belloque omnia iusta sunt. Poenus nimis severiter incolis victis Italiae poenas affecit, hostibus autem peperci, tandem igitur cum fama sua poenum dedit.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s