inter scyllam et charybdim

Hodie post prandium in medicinam ivi ad auxilium petendum. Stomachus meus mihi magnopere dolet, semperque extremam famen sustento, quamquam iam cibum comedi. Quam ob rem nocte dormire nequeo, me invito iterum atque iterum e lecto surgo panem petendi causa. Re infecta conata sum stomachum alius alia ratione sine medicamentis sanare; non fieri autem potest ut me ipsam curem. Infeliciter quietis egens aegre fero, vix libros legere possum. Cupio aliquid bibendum sed aegretudine obstor, duco igitur me inter scyllam, id est dolor ventris, et charybdim, id est taedium sobrietatis, esse. Ut verum dicam nescio cur tam fessa sim, quia mane sero surrexi, neque postea opus difficile perfeci. Modo librum de re publica Platonis legi. Haud frui opere hoc, huius enim tractatus nimis me taedet. Medicus mihi dedit medicamentum bonum appellatur ‘esomeprazole, quod genesim acidi stomachi prohibet, hoc pacto spero ut mox sana sim.

Nescio in qua universitate discam autumno proximo. Valde amo urbem Londinium, sed modus vivendi terrae novae mihi libet. Turbata mente fabulam scripsi de discipulo damnato, qui seductus ab spiritu infesto compulsusque e seminario longa via ad urbem smaragdinam procedit. Cogitans de vita sua, historiam allegoricam de prosperitate et perditione tradit. Et ego ipsa viatrix in via interminabilis sum, hic quid faciam rogo, illic quid velim nescio, nec quisquam me adiuvare ad consilium faciendum potest. Quamquam maximi aestimo opiniones amicorum, ipsa tamen me purgare de tumultu debeo.

 

 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s