non humilis mulier

Heri historiam reginae Cleopatrae perlegi; ut scitis, hanc feminam magnopere admiror. Quamquam temporis turbulentis vixit, Caesari tamen imperabat M. Antonioque sub iugum misit. Cum magnis operibus hominum minitata est, tum regia sua stupris, conviviis, bacchanalibus diem de die implevit; acta reginae haerebant in medillis ac visceribus non modo populi Romani sed etiam civium Aegyptiorum. Infeliciter maritus Antonius praeceps deviusque erat, tempum terebat, causam ingentem haud complexavit, sua culpa dimidium partem orbis terrarum amisit. Secundum notum illud Ciceronis, in Antonium dictum: In rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est. Antonius et Cleopatra, personae praeclarae spectaculi Shakespearis, in tanto discrimine maximo cum damno nihil fecerunt. Augustus imperator proelium ultimum Actii non viribus vicit, sed pigritia hostis. ‘hostis’ dicam, quia Cleopatra insons mihi videtur, ea enim hortabatur Antonium ad diligentiam curamque.

Nimis multa de litteris; ad vitam meam redeamus. Heu, me miseram! Hodie nuntium universitatis malum accepi; repudiata sum a universitate Vassar. Hanc universitatem valde amo, quia modus vivendi mihi placet. Discipuli ludi animos litteratura historiaque adiciunt, equidem artem scribendi discere volo, Vassar itaque locus idoneus ad mentem amplificandam est. In hac tempestate non autem vacillo, quamquam enim non beata sum, emolumentis discendi tamen fruor. Retinenda est mihi constantia, gravitas, perseverantia, hoc modo honestatem, laudem, dignitatemque adipiscar. Aequo animo obstacula patiens laborem, sine cunctatio, formido, ira, nam haec sunt percepta Marci Aurelii, philosophus ille stoicus, qui quomodo vita vivenda sit nos docuit.

 

 

 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s