Centum fabulae delectae ex antiquis

Librum praeclarum nomine ‘Decameron’ Ioannis Boccaccii hodie legi, fabulaeque centum huius operis magnopere mihi placent. Narrat per decem dies de iuvenibus decem, qui ruri habitant ad mortem atram avertendam. Ibi caelis novis escisque bonis fruuntur, cotidieque unum ex eorum imperio maximo dant, a quo thema fabularum eligitur. Eo modo alternans historias aventer narrant, quibus omnes docentur. Fabula omnia mea interest legere, haec enim lepida facetaque mihi videntur.

Magis praefero librum quartum aliis libris, quia in hoc opere scientia amoris tristis traditur. In curriculo vitae quoque iniquitates amoris causa patiebar, spero igitur ut fabulae quomodo me gerere debeam me doceant. Fabulae morales verum mihi usui sunt, nam secundum vetum exemplum amores inutiles neglegens animum rebus magnis adicio. Sapientes vero dicunt nos mentem fallacem habere. Id mihi verum videtur, amor enim cum consolatio desperantium optima tum pestis noxia est. Non adeo otiosa sum ut tempum sic teram. Amicum meum autem, de quo prope cotidie hic scripsi, maxime amo, sed scio neminem omnia habere. Modo possum sperare eum cum amante ista gavisurum esse.

Mox legam magnum opus ‘Stultus ille’ Dostoyevskis appellatur, in quo narratur de vita principis stulti. Hic vir duas feminas aequo animo amat, eae vero eum libenter pecuniae causa fraudant. Cave mulierem; ut Germani dicunt, ‘Hüte dich vor der Frau!’ Puella ipsa sum ducoque nos feminas magnopere callidas esse. Ego autem non satis scio ad amicum ex membris meretricis recipiendum.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s