Utrum artem amandi an odiendi disco?

Amicus dilectissimus, de quo paulo supra scripsi, sane puellam istam amat. Heri mihi epistulam misit dicens se proelium magnum cum ea commisisse. Haec causa est: Puella christiana, amicus vero ethnicus, is autem ait ei feriam sextam in passione Domini (id est hodie) haudquaquam celebrandam esse. Non miror igitur inter se conflictum factum esse. Ut scitis, hunc amicum valde amo, ex sententia mea autem amor modo ‘platonicus’ est, minime sexualis. Secundum tractatos Platonis, plurimis et variis generis amorum in spatio vitae fruimur; quamquam multi dicunt amor sexualis optimus esse, duco nihilominus nos diversis modis amicos amare. Ut exemplum de sacra biblia adducam, amor singularis erga eum patiens est ac non quaerit quae sua sunt.

Invita haec dico, quia magis sine ista puella eum amare praeferro, ea autem quoque pars sui est, eam enim in pacem recipere debeo. Saepe amoris causa debemus facere id quod reprehensibilis nobis videatur. Haud volo martyr fieri, immo honores gratiasque non peto. Nihil horum mihi placet, praeterque scientiam nulla re egeo. Ne falleris, nego me christianam esse. Apostatrix sum nunc et in perpetuum. Multae rationes ad hanc rem pertinent, hodie autem non mihi vacat, non est otium, ad opinionem exponendam.

Heri etiam in tabernis congredi cum amica mea, Penelope nomine, vini bibendi causa. Bibimus aquam vitae potionemque viridem ‘absinthium’ nominatur. Ebria magnopere eram, mane vero minime dolens non crapula afficior. Mirabile dictu, salva integraque sum. Quomodo, fortasse requiris, id facerem? Certe scio, cum heri ante somnium multam aquam hausi, tum medicinam sumpsi. Eo modo nullo negotio e lecto bene mane surrexi ad linguas discendas librosque legendos ex consuetudine.

 

 

 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s