Meretrix magna, id est, amica amici

Bene mane prima hora e lecto surrexi, confestimque in gymnasium ivi ut currerem. Quinque milia passuum feci nuntiosque in televisorio spectavi. Re vera vocabulum ‘televisorium’ haud amo. Puto primam partem verbi Graecam esse, alteram partem autem ex lingua latina ortam. Eo modo itaque linguam dominorum lingua servorum miscet! In libris inveniuntur plurima alia, quae ad hoc genus pertinent; mihi vero nihil istorum placet. Transcurramus autem solertissimas nugas, narremque id quod hodie accidit.

In universitatem Melbourniensis conveni cum amica mea, ut illinc in domum suam reverteremur. Idcirco curro vehebamur, infeliciter amicum unum C. vocatur obveniebamus. Ut videtis, puer ille mihi minime placet, amica tamen prope eum sedit, quo loqui debebam. Nobis dixit amicum alium, E. appellatur, male infidelitatis amicae eius causa se habere. Haec puella adeo inquinata est ut hoc mense iam tribus cum viribus concubisset. Eam etiam in conviviis novi, bonam existimationem autem non habeo.

Amicus in patria mea, quem iam satis supra demonstravi, nuper quoque amantem novissimam diligit. Haec femina summae pudicitiae maiorisque virtutis cum in diem eum amabat, tum diligentissime animum studiis adiciebat. Invidia tamen crescit in corde meo,   amans amici mei enim inimica mea est. Sed me non decet ob livorem optimae puellae turpissime maledicere. Quondam amicum recte amabam, nunc autem satis faciam eis. Modo in his commentariis vitae sententiam privatim exponere queo.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s