Conquerar an sileam?

Heri rursus in bibliothecam ivi ad libros petendos, ibique opus titulo ‘Morus’ Dostoyevski sumpsi. Nocte e lecto surrexi, quod dormire non poteram, librumque nominatur ‘Ethan Frome’ Whartonis perlegi. Ethan Frome agricola in terra frigida cum uxore sua habitabat; mulier autem querulosa erat semperque auxilium medicorum petebat. Idcirco denique Ethan, nullam pecuniam habens, cognatam uxoris magis quam uxorem dilexit. Cognata illa, Mattie, puella levicula atque ingenua, etiam eum valde amabat. Secundum exemplum Pyrami et Thisbeae, amantes clam reliquerunt tecta convenieruntque ad collem sub umbra arboris. Ibi consilium ceperunt ut se interficerent, malum autem erat modum, neque mortui sunt. Fere fabulae de amore mihi placent, haec vero tristis mihi videtur. Bene mane  librum Roberti Walseris alium nomine ‘Amanuensis ille’ legi (Germanice Der Gehülfe), fabula lecta me laetiorem fieri sentio.

Anxia quoque sum, quia nuntium universitatis Bostoniensis iste vespere avide exspecto. Quamquam iam nuntium bonum de re Cornelliensis accepi, mea tamen interest consilium universitatis Bostoniensis recipere. Nescio si conquerar an sileam; loqui de cura metuqye volo. Cum amicis meis autem trepidationes non divulgandas sunt, iis enim me certe in universitate Cornelliensis discituram esse ducunt.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s