otium non patior esse otiosum

Mane tractatos Ioannis Montaigne de scientia paedagogorum legens interpretationem novam verbi ‘otium’ forte inveni. Secundum eum ‘otium’ non modo ‘tempus vacuum et liberum’ significat, sed etiam disciplina studiumque. Extemplo alios libros legi ad sententiam verificandam. Utique alia exempla usus illius dare nequeo, interrogo ergo an interpretatio haec rara sit. In operibus Xylandri Cicero Graecus otiosusque appellatur; compara, si velis, operibus Plutarchi, in quibus orator ille ‘scholastikos’ atque ‘graikos’ graece vocatur. Ut vides, in his libris ‘scholastikos’ graece traducitur ‘otiosus’ latine. Significatne igitur ‘otium’ studium? Nescio, sed otium studio suppeditare debeo.

Hodie quoque librum Fosteris nomine ‘Iter ad Indiam’ (anglice A Passage To India) perlegi. Scriptor de discriminibus inter colonos anglicos indigenosque narravit. Mea sententia fabula ista magnopere tristis est; mulier britannica dixit se in spelunca violatam ab medico indio fuisse, medicus ille ergo deprehensus est atque in carcere missus est. Usque ad finem pro innocentia sua pugnavit, tandem in curia vixi, nomen autem cruentum factum est. Ut verum dicam, fortuna magistra omnium est: morituri modo variabilitatem sortis spectare possunt.

 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s