hic non sunt leones, servi vero

Mane iterum in gymnasio exercitationes feci, fessa autem eram itaque modo quattor milia passuum cucurri. Deinceps in cubiculo avens ante meridiem diei opus titulo ‘Utopia’ Mori perlegi. Populus Utopiae mihi stultissimus videtur, se enim sub iugum ultro ad terram incolendam mittunt. Ne gravius quippiam dicam, hunc modum vivendi modo mori amant. Incolae insulae ita imperio parent ut amorem patriae in medullis ac visceribus in aeternum portent, nihil celans, omnia compartiens. Morus scripsit neminem nec impulsum nec inductum esse; putavit immo rem publicam libertatem gloriamque civibus pro opera tradere.  Homini Utopiae expertes invidiae sine bello, neque desiderium pecuniam habendi tenentes, scientiam autem augere cupientes, libenter habitant. Insula illa non verum ‘Utopia’ appellatur, res enim ‘Dystopia’ mihi esse videtur. Dicamne Thomam Morum, virum ingeniosum, erravisse? Nempe; credo ut Utopia non modo res periculosa mihi sit, sed etiam gehenna.

Adhuc nihil comedi regiminis victus causa. Esurio ergo panemque edere magnopere aveo. Impigre autem librum secundum Livii de historia romana recenseo, me enim oportet dictas sententiasque ex scriptore praeclaro discere. Utinam aliquando tam bonum librum latine scribere possim, quia avidus mihi scribendi est animus. Usque ad tempus illud debeo cotidie opera legere, ars legendi enim menti prodest.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s