Antonius dat nataliciam in hortis

Heri Grimsbios Fratres vidi, spectaculum vero malum fuisse duco. Nobby, persona prima, homo perditus stultissimusque, pater multorum liberorum, gemellum suum forte invenit. Gemellus ille spectulator praeclarus est; stipatus armatis pro patria laborat. Infeliciter frater animum eius temere distrahit, neque hostem ex composito necat. Quid igitur? Fratres caduci per orbem terrarum ad hostem interficiendum fugiunt. Similior est iocurum Brunonis quam Boratis; id est, hoc modum iocandi mihi minime placet. Olim actor Sacha Baron Cohen valde amabat, iam autem amor deferbuit usuraque sensim diminuit. Desiderium non vero unquam in animo manet; cum raptim evanescit, tum velociter oblitus est.

Quare avens orationes Ciceronis Philippicas lego, scientia enim in aeternum manet. Hodie rem iocundam inveni: M. Antonius, dolens ac tremens crapula affectus, non modo in forum ire ausus est, sed etiam senatum. Confectus lustris forte aegretudinem in ventre suo sensit, laboratus est magno fastidio, denique coram populo vomuit. Idcirco Cicero, vir pudicus castusque, orator acutus, nauseabundum vehementer reprehendit. Profecto Antonius excors mactandus erat flagitiis causa, sed ego crapulam etiam patiebar.  Existimor vos quoque nimium vinum iam potavisse, aegretudinemque Antonii ergo bene agnovisse. Tanta ista condemnatio in Antonium quasi crimen mihi videtur; ut dicitur, qui sine peccato est vestrum, primus in illam – vel debeam dicere ‘illum’ in hoc sensu – lapidem mittat! Inquinati infectique sumus, atque quispiam ex nobis alius Antonius sit.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s