Fuerat in civitate magus

Vix perlegi librum nominatur ‘Magus’ Johanni Fowles, narratio autem mihi non placuit, immo magnopere confundebar. Prima persona libri, discipulus Cambrigiensis, magister linguae anglicae, amans mulierum profligatus, peregrinus dissolutus, Nicolaus appellatur. Amabat maxime Alison, feminam nequiorem, sed eam in matrimonium ducere non voluit. Profectus est in Graeciam ad laborandum in ludo anglico, sine amica, ibique cognoscit magum. Magum locuplum ille ridiculum mysticumque esse duco; dolis atque ludis cruciat insontem Nicolaum ad eum trudicandum diripuendumque. Raptim hostia obruta est, percellitur, obstipescit: profecto calumnia magi Nicolaum corrumpit. Fere fabula de artibus praestigiisque libet mihi, haec autem conturbat me. Causa cruciati numquam datur, ergo nescio vel magus insanus esset vel ad rationem de mente inveniendam dedicatus.

Cum amico meo, quem supra demonstravi, nunc non loquor. Unde igitur subito tanta ista mutatio? Ut verum dicam, causam frigoris inter nos nescio, fortasse autem in me irascitur. Eum tranquillare non possum, quia leges in mente eius sine ratio habet, hodie gaudet crasque irascetur. Avus meus similiter iracundus fuit, cotidieque in liberos stomachose adclamabat. Impraesentiarum colloquor modo vicinis, videlicet Claudia atque Penelope, cum quibus de vita librisque confabulor. Proxima sententia mihi falsa videtur, sed decet iam finem facere scribendi, nam vocabula mihi discenda sunt. Debeo etiam plurimos libros legere.

 

 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s