ecce placenta mea

Hodie in pistrinam veni placentamque albam libenter edi. Ferculorum indicem legi atque bellaria deligi. Bibi etiam potionem dulcem ex lacte cremoque factam. Mater mea, qui bellaria valde amat, crustum ex chocolato atque libum mali aurantii vescebatur. Cenantes ei priscos Romanos nunquam placentas dulces comedisse dixi; saccharum butyrumque sibi usui ad sanandum fuerunt. Post cenam vero mala cum melle sumebant atque ante cenam ova, et fricta et dura; ut dicitur, ‘ab ovo usque ad mala’. Non saepe placentas edo, quia hoc genus ciborum multum pingue habet, summa diligentia itaque habenda est.

Ivique in bibliothecam (rursus) ad libros petendos. Inveni multos exquisitos commodosque, exempli gratia, Animi Mortui’ Nicolai Gogolis (Ruthenice: Dead Souls by Nikolai Gogol) atque Magister ille et Margarita de Michaele Bulgakov. Scriptores Rutheniae mihi maxime placent, nam nihil amoenius quam modus elocutionis orationisque eorum est. Ac legam Somnus Magnus Raimundi Chandleris, anglice ‘The Big Sleep’ appellatur, fere autem fabulas de caedibus haud amo.

Nunc sub fenestram meam anas domesticus versatur tetrinnens alisque plaudens. Avis illa mihi magna pulchraque videtur, sed iam ex conspectu abiit. Olim aves omina erant, ut in tempore Numae Pompilliae; nunc modo bestiae sunt. Anas tamen gaudet tempestatis serenae causa. Imber detumescit, terra tepescit, sol nobis illucit. Ut poeta dixit, ‘mundus nihil pulcherrimum’.

 

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s