capillos passos habens

Manifesto hodie me bene habeo. Tonstrix comam meam in gradus fregit crispavitque, ac novum discrimen pexit. Itaque tonsum novum gero. Fusca sum, neque unquam capillos tinxi, quamquam  rutilam esse praeferro. Ornatrix illa astuta est; semper comam novissimo modo tondebat. Mater mea etiam in taberna tonstricis ad capillos comendos sedebat. Interim librum W.S. Maughamis (anglice: W. Somerset Maugham) ‘Luna atque VI sestertii’ appellatur legebam. Tradit fabulam de pictore Carolo, qui familiam uxoremque ad tabulas pingendas reliquit. Artifex ille ab domo Tahitiam proficiscetur, ibique in matrimonium mulierem indigenam pulchram duxit. Uxor sua profecto irata est, nam pecuniam ad filios educandos vix habebat, eoque decursum est ut scriptorem fabulae ad mariti inveniendi misit.

Non decet maritum onus familiae relinquere; immo necesse est prolibus satis facere. Sponte filios creavit, item se sponte oriundos alere oportet. Videlicet familiae ob cupiditatem libertatis crudeliter obfuit. In posterum equidem familiam incipere non volo, quoniam strepitum infantium moleste fero.

Pridie cum amico meo locuta sum; taedet me de amore suo erga puellam istam audire. Verum me pertaedet iam audire eadem identidem. Ne quid mentiar, olim eum amabat. Itaque desipiebam mentis cum mihi blanditias laudesque ei diceret. Non curo quod eam amat, quoniam non eum adhuc cupio, sed sine fuco ac fallacis gestio quidem puellam istam verberare. Me pudet eius, sententiae meae tamen ita sunt. Absit invidia!

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s