Mundus mihi metum facit

Mane iudicia universitatum accipiam, quam ob rem timeo, neque nocte dormire poteram; immo in lecto horrens trepidansque per totam noctem vigilabam. Iam accepta sum ab universitate Cornelliensis, probationem universitatis Harvardiensis vero cupio. Cum ab universitate Cambrigiensis repudiarem, minime maererem. Illuc ire haud volo, in terra nova autem discere in animo iamdudum habeo; decem sunt anni cum hoc desidero. Quantum inter rem utramque intersit, videtis. Duco igitur diem proximum formidulosum esse, fatum meum utique constiturum est.

Sentio me ante proelium esse; saga sumo, acies mentis instruo, miles cohortor, signum do. Nescio cur, sed facultas scribendi latine peior fit; aegre verbos invenio ad sententias exponendas. Heri multa didici de gerundio gerundivoque, hodie omnia dedici. Vereor ne ab ulla universitate acceptura sim, et pro certo non habeo utrum fortunata an infausta cras sim. ‘Vae victis’, ait orator ille praeclarus, itaque ‘vae mihi’! Devicta sum molestis.

Advertisements

non humilis mulier

Heri historiam reginae Cleopatrae perlegi; ut scitis, hanc feminam magnopere admiror. Quamquam temporis turbulentis vixit, Caesari tamen imperabat M. Antonioque sub iugum misit. Cum magnis operibus hominum minitata est, tum regia sua stupris, conviviis, bacchanalibus diem de die implevit; acta reginae haerebant in medillis ac visceribus non modo populi Romani sed etiam civium Aegyptiorum. Infeliciter maritus Antonius praeceps deviusque erat, tempum terebat, causam ingentem haud complexavit, sua culpa dimidium partem orbis terrarum amisit. Secundum notum illud Ciceronis, in Antonium dictum: In rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est. Antonius et Cleopatra, personae praeclarae spectaculi Shakespearis, in tanto discrimine maximo cum damno nihil fecerunt. Augustus imperator proelium ultimum Actii non viribus vicit, sed pigritia hostis. ‘hostis’ dicam, quia Cleopatra insons mihi videtur, ea enim hortabatur Antonium ad diligentiam curamque.

Nimis multa de litteris; ad vitam meam redeamus. Heu, me miseram! Hodie nuntium universitatis malum accepi; repudiata sum a universitate Vassar. Hanc universitatem valde amo, quia modus vivendi mihi placet. Discipuli ludi animos litteratura historiaque adiciunt, equidem artem scribendi discere volo, Vassar itaque locus idoneus ad mentem amplificandam est. In hac tempestate non autem vacillo, quamquam enim non beata sum, emolumentis discendi tamen fruor. Retinenda est mihi constantia, gravitas, perseverantia, hoc modo honestatem, laudem, dignitatemque adipiscar. Aequo animo obstacula patiens laborem, sine cunctatio, formido, ira, nam haec sunt percepta Marci Aurelii, philosophus ille stoicus, qui quomodo vita vivenda sit nos docuit.

 

 

 

Centum fabulae delectae ex antiquis

Librum praeclarum nomine ‘Decameron’ Ioannis Boccaccii hodie legi, fabulaeque centum huius operis magnopere mihi placent. Narrat per decem dies de iuvenibus decem, qui ruri habitant ad mortem atram avertendam. Ibi caelis novis escisque bonis fruuntur, cotidieque unum ex eorum imperio maximo dant, a quo thema fabularum eligitur. Eo modo alternans historias aventer narrant, quibus omnes docentur. Fabula omnia mea interest legere, haec enim lepida facetaque mihi videntur.

Magis praefero librum quartum aliis libris, quia in hoc opere scientia amoris tristis traditur. In curriculo vitae quoque iniquitates amoris causa patiebar, spero igitur ut fabulae quomodo me gerere debeam me doceant. Fabulae morales verum mihi usui sunt, nam secundum vetum exemplum amores inutiles neglegens animum rebus magnis adicio. Sapientes vero dicunt nos mentem fallacem habere. Id mihi verum videtur, amor enim cum consolatio desperantium optima tum pestis noxia est. Non adeo otiosa sum ut tempum sic teram. Amicum meum autem, de quo prope cotidie hic scripsi, maxime amo, sed scio neminem omnia habere. Modo possum sperare eum cum amante ista gavisurum esse.

Mox legam magnum opus ‘Stultus ille’ Dostoyevskis appellatur, in quo narratur de vita principis stulti. Hic vir duas feminas aequo animo amat, eae vero eum libenter pecuniae causa fraudant. Cave mulierem; ut Germani dicunt, ‘Hüte dich vor der Frau!’ Puella ipsa sum ducoque nos feminas magnopere callidas esse. Ego autem non satis scio ad amicum ex membris meretricis recipiendum.

Utrum artem amandi an odiendi disco?

Amicus dilectissimus, de quo paulo supra scripsi, sane puellam istam amat. Heri mihi epistulam misit dicens se proelium magnum cum ea commisisse. Haec causa est: Puella christiana, amicus vero ethnicus, is autem ait ei feriam sextam in passione Domini (id est hodie) haudquaquam celebrandam esse. Non miror igitur inter se conflictum factum esse. Ut scitis, hunc amicum valde amo, ex sententia mea autem amor modo ‘platonicus’ est, minime sexualis. Secundum tractatos Platonis, plurimis et variis generis amorum in spatio vitae fruimur; quamquam multi dicunt amor sexualis optimus esse, duco nihilominus nos diversis modis amicos amare. Ut exemplum de sacra biblia adducam, amor singularis erga eum patiens est ac non quaerit quae sua sunt.

Invita haec dico, quia magis sine ista puella eum amare praeferro, ea autem quoque pars sui est, eam enim in pacem recipere debeo. Saepe amoris causa debemus facere id quod reprehensibilis nobis videatur. Haud volo martyr fieri, immo honores gratiasque non peto. Nihil horum mihi placet, praeterque scientiam nulla re egeo. Ne falleris, nego me christianam esse. Apostatrix sum nunc et in perpetuum. Multae rationes ad hanc rem pertinent, hodie autem non mihi vacat, non est otium, ad opinionem exponendam.

Heri etiam in tabernis congredi cum amica mea, Penelope nomine, vini bibendi causa. Bibimus aquam vitae potionemque viridem ‘absinthium’ nominatur. Ebria magnopere eram, mane vero minime dolens non crapula afficior. Mirabile dictu, salva integraque sum. Quomodo, fortasse requiris, id facerem? Certe scio, cum heri ante somnium multam aquam hausi, tum medicinam sumpsi. Eo modo nullo negotio e lecto bene mane surrexi ad linguas discendas librosque legendos ex consuetudine.

 

 

 

Plutarchi vitae

Mane fessa diutius in lecto manebam, opportune enim accidit ut nocte somniis malis tumultuosisque cruciarer. In ludo eram cum amico isto, cuius tristitiam pridie C. mihi narravit. Is autem haud homo erat, immo draco factus est. Infeliciter e ludo fugare nequibam, ignis cinerisque igitur necata sum. Vigilans rursus haec cogitabam, neque significationem somnii unquam inveni. Somnium alium in oculos meos inferebatur; in taberna vinum potavi, ibique puellam saltantem forte conspexi, qui carmina sua recitans, fidibus canens, velut angelus huc et illuc exsultaret. Nescio cur haec somnia mihi ostenta fuerint, quibus minime frui.

Post prandium libros iterum legi, praecipue qui appellatur ‘Vitae parallelae’ Plutarchis, de viris illustribus in antiquis Graecis Romanisque scriptus. Historiam Theseus amo, odi autem fabulam Lycurgi. Lycurgus dux Lacedaemonius leges magna severitate iussit, ut patria sua sponte terra bellica facere posset. Mea sententia misericordia semper melior quam crudelitas est. Ut dicitur in pellicula ‘V For Vendetta’, ‘Cives non imperio vereantur, vereatur immo imperium civibus.’

 

Meretrix magna, id est, amica amici

Bene mane prima hora e lecto surrexi, confestimque in gymnasium ivi ut currerem. Quinque milia passuum feci nuntiosque in televisorio spectavi. Re vera vocabulum ‘televisorium’ haud amo. Puto primam partem verbi Graecam esse, alteram partem autem ex lingua latina ortam. Eo modo itaque linguam dominorum lingua servorum miscet! In libris inveniuntur plurima alia, quae ad hoc genus pertinent; mihi vero nihil istorum placet. Transcurramus autem solertissimas nugas, narremque id quod hodie accidit.

In universitatem Melbourniensis conveni cum amica mea, ut illinc in domum suam reverteremur. Idcirco curro vehebamur, infeliciter amicum unum C. vocatur obveniebamus. Ut videtis, puer ille mihi minime placet, amica tamen prope eum sedit, quo loqui debebam. Nobis dixit amicum alium, E. appellatur, male infidelitatis amicae eius causa se habere. Haec puella adeo inquinata est ut hoc mense iam tribus cum viribus concubisset. Eam etiam in conviviis novi, bonam existimationem autem non habeo.

Amicus in patria mea, quem iam satis supra demonstravi, nuper quoque amantem novissimam diligit. Haec femina summae pudicitiae maiorisque virtutis cum in diem eum amabat, tum diligentissime animum studiis adiciebat. Invidia tamen crescit in corde meo,   amans amici mei enim inimica mea est. Sed me non decet ob livorem optimae puellae turpissime maledicere. Quondam amicum recte amabam, nunc autem satis faciam eis. Modo in his commentariis vitae sententiam privatim exponere queo.

Conquerar an sileam?

Heri rursus in bibliothecam ivi ad libros petendos, ibique opus titulo ‘Morus’ Dostoyevski sumpsi. Nocte e lecto surrexi, quod dormire non poteram, librumque nominatur ‘Ethan Frome’ Whartonis perlegi. Ethan Frome agricola in terra frigida cum uxore sua habitabat; mulier autem querulosa erat semperque auxilium medicorum petebat. Idcirco denique Ethan, nullam pecuniam habens, cognatam uxoris magis quam uxorem dilexit. Cognata illa, Mattie, puella levicula atque ingenua, etiam eum valde amabat. Secundum exemplum Pyrami et Thisbeae, amantes clam reliquerunt tecta convenieruntque ad collem sub umbra arboris. Ibi consilium ceperunt ut se interficerent, malum autem erat modum, neque mortui sunt. Fere fabulae de amore mihi placent, haec vero tristis mihi videtur. Bene mane  librum Roberti Walseris alium nomine ‘Amanuensis ille’ legi (Germanice Der Gehülfe), fabula lecta me laetiorem fieri sentio.

Anxia quoque sum, quia nuntium universitatis Bostoniensis iste vespere avide exspecto. Quamquam iam nuntium bonum de re Cornelliensis accepi, mea tamen interest consilium universitatis Bostoniensis recipere. Nescio si conquerar an sileam; loqui de cura metuqye volo. Cum amicis meis autem trepidationes non divulgandas sunt, iis enim me certe in universitate Cornelliensis discituram esse ducunt.