pestilentia magna

Interea non scripsi, tribus diebus ante enim pestilentia infesta affecta sum. Fervebam, dolebam toto corpore, dolorem magnam in capite etiam patiebar. ‘Tempestas’ quoque in ventribus invenitur, qua de causa saepe in balneum veniebam, neque bene quiescere poteram. Tres dies ab orto usque ad occidentem solem minime surgere possum. Libros legere etiam nequibam, neque fieri poterat ut latine scriberem. Medicamentis sumptis vix melior facta sum, heri igitur in bibliothecam ivi ad libros petendos. Vespera autem iterum magnam dolorem in ventribus tuli, deiectionemque taeterrimam feci. Iacens in lecto historiam latinam legi, ad exempla pestilentiae petenda. Filia Ciceronis nomine Tullia mortua est aegretudinis causa, huius speciem autem non repertam. Fortasse et ego pestilentiam dolorosam tulit.

Nuper libro minus difficili frui, post aegretudinem istam enim latine vix lego, vocabulasque non memini. Mens lenta fit, animus piger. Opus Sallusti de coniuratione Catilinae nunc lego, nam oratione Ciceronis in Catilinam lecta historiam iam scio. Legens igitur modo nova verba disco, fabulam nullo negotio sequor. Otiosa sum, quia cum amico meo, de quo supra satis scripsi, haud loquor. Mihi dixit se cum puella quem odi concubuit, huius nomen hic latine scribere nolo, item autem anglice vocatur; enimvero ea nomen Romanum habet. Hoc verbum βασίλισσα graece scriptum est; si graece scis, facile nomen eius invenis. Neque invidiam contra eam coram omnibus monstrare cupio, duco vero lubidinem amici nimis magnam infestamque esse, βασίλισσα ista enim haud amat; immo sibi placent voluptas, improbitas, cupiditas. Iste adeo procax erat ut mihi narraret omnia de concarnatio eorum; quamquam hanc rem gloriandam esse putavit, pudendam rennunandamque puto. Mea sententia stuprum nefarium fecit, puella non amata enim usus est cupiditatis causa. Secundum Augustinum, ita ut ingenium omnium hominum ab labore proclive ad lubidinem. Quam ob rem iurgium inter nos habuimus, probraque nunc cumulo in eum. 

terrores noctis, sagittae cordis

Cum heri in lecto iacerem toto animo cogitans propinquos amicosque, terrore noctis cruciarem. Imago de puella e tecta pendenti in mentem venit, cognovique istam: amica amici dilectissimi erat. Plane mortua est, oculi sanguineo obducuntur cruore, facies induitur rubore, omnes artus replentur horrore. Nescio quis mihi dixit ut ea se interficere conata sit, horrens autem risum continere nequii. Amicus iam inquit eam non amplius amat, sed e consuetudine zelotypa sum, neque metum aliae obliviscor.

Cur autem metuo? Primum non fieri potest ut amicum amem, vivimus enim in urbis variis; ego in Australia, is vero in patria nostra. Inter nos sunt terrae alienae, maria profunda, itinera multarum horarum. Deinceps nescio utrum eum amem an illusionem viri, neque conata sum umquam tempum cum eo terere. Modo loquebamus de nugacibus ac somniis, de rebus sine corporibus veritateque. Fortasse amor hic otiosus quoque nihil est, debeo igitur verba nostra parvi aestimare, ne unius assis quidem. Me miseram! Bene quiescere non possum. Ante hanc amentiam iam aegre dormiebam; nunc scilicet in lecto huc et illuc volvens cotidie patior. Saepe pensa ludi eius ‘pro bono’ facio, vel melius dicam ‘pro amore’, gratiasque  accipio, at non ardorem, dilectionem, flammam; ne prolixa sim, id quod magnopere desidero non accipio, id quod haudquaquam volo autem facilissime in manu mea teneo.

Multo intuitu hoc vobis confiteor: eum minime amo, immo notionem sui. Imaginem pueri optimi in mente mea iam pinxi, duco igitur eum quoque optimum esse. Ut verum dicam, omnia me fallunt, neque haec flammae carbonibus veris urunt, sed ligneolis falsis. Spero ut amor falsa mox dissipatura sit, velut fumus e ignis in caelum evolans. Si simulacrum amoris evanescam, certe sine curis melior facta sim.

 

 

 

 

Hannibal: imperator an anthropophagus?

Scio anthropophagum verbum Graecum esse, semel autem Plinius Minor hoc usus est. Adducta sum ut tractatum de Hannibale scribam, ne extemplo turbatio inter unum ducem exercitus et alterum trucidatorem sit. Hannibal primus, quoque ‘Barca’ vocatur, cum societati pediludii ‘Barcelona F.C.’ vero non adiungebatur, praeclarus vir Punicus summa virtute erat. Bellum Punicum Secundum in rem Romanam gessit, Alpes cum exercitu magno transiit, proelios secundos Cannae et apud lacum Trasumenum miro modo pugnavit. Cum miles fortis erat, tum honestus callidusque, neque umquam Fabio consuli invidisti, prudenter autem conatus est hostes proelio magno vincere. Cum famam victoriae Fabii audisset, summa dignitate dixit eum imbrem cadentem in patriam esse. Hoc tempore oculum suum iam amisit, quia tres dies noctesque in amnibus iter fecit ad Trasumenum perveniendum. Sedens in tergo elephantis consilium cepit ut terras Romanas haberet.

Post pugnam Cannensis – nondum autem legi hanc partem annalium Livii; ut verum dicam vix historiam de hoc proelio perlegi – infeliciter sub rota fortuna fresus est. In libris Herodoti traditur Hannibalem quomodo vincat sapivisse, minime autem quomodo victoria utatur. Ut verum dicam, non aliud est bellum sapienter gerere quam linguas discere; non modo opus est nobis facultatem intellegendi carpere, sed etiam prudenter ad peritiam crescendam linguis uti. Hannibal vero nescivit quomodo se adiuvaret, et dans tergum in Asiam fugit, ibique cum summa ignominia nominis vixit. Olim praeclarus, tunc verum infamus. Solon, philosophus magnus in curia regis Croesi, hoc dictum nobis tulit: “Noli umquam aliquem benedictum vocare, qui nondum mortuus est.” Sententiam hanc latine haud inveni, haec verba igitur translata sunt a me. Spero ne errem.

(Nota bene: Hac vespera partem de proelio Cannensis perlegi, invenique dictum Maharbalis de stultitia Hannibalis: ‘Non omnia nimirum eidem dii dedere; vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis‘.

Hannibal alter, qui in libro spectaculoque ‘Silentium Agnorum’ invenitur, homines trucidabat ad eos edendos. Lictrix una, nomine Clarissa’, eum in carcere interrogavit ad mentem necatorum intelligendam. Ne falleris, haud multum scio de persona hac, quia spectaculos formidulosos minime mihi placent. Scilicet aliud est Hannibalem Barcam amare, aliud Hannibalem Lecter. Lecter autem callidior est Hannibali Poenorum, is enim Clarissam nullo negotio fefellit, immo Poenus Scipionem fallere non poterat. Trucidator ex composito dolis audaciaque usus est, imperator vero fide et honore se gerebat, item in bello et in pace. Ut scis, in amore belloque omnia iusta sunt. Poenus nimis severiter incolis victis Italiae poenas affecit, hostibus autem peperci, tandem igitur cum fama sua poenum dedit.

inter scyllam et charybdim

Hodie post prandium in medicinam ivi ad auxilium petendum. Stomachus meus mihi magnopere dolet, semperque extremam famen sustento, quamquam iam cibum comedi. Quam ob rem nocte dormire nequeo, me invito iterum atque iterum e lecto surgo panem petendi causa. Re infecta conata sum stomachum alius alia ratione sine medicamentis sanare; non fieri autem potest ut me ipsam curem. Infeliciter quietis egens aegre fero, vix libros legere possum. Cupio aliquid bibendum sed aegretudine obstor, duco igitur me inter scyllam, id est dolor ventris, et charybdim, id est taedium sobrietatis, esse. Ut verum dicam nescio cur tam fessa sim, quia mane sero surrexi, neque postea opus difficile perfeci. Modo librum de re publica Platonis legi. Haud frui opere hoc, huius enim tractatus nimis me taedet. Medicus mihi dedit medicamentum bonum appellatur ‘esomeprazole, quod genesim acidi stomachi prohibet, hoc pacto spero ut mox sana sim.

Nescio in qua universitate discam autumno proximo. Valde amo urbem Londinium, sed modus vivendi terrae novae mihi libet. Turbata mente fabulam scripsi de discipulo damnato, qui seductus ab spiritu infesto compulsusque e seminario longa via ad urbem smaragdinam procedit. Cogitans de vita sua, historiam allegoricam de prosperitate et perditione tradit. Et ego ipsa viatrix in via interminabilis sum, hic quid faciam rogo, illic quid velim nescio, nec quisquam me adiuvare ad consilium faciendum potest. Quamquam maximi aestimo opiniones amicorum, ipsa tamen me purgare de tumultu debeo.

 

 

Gravida magistra

Heri repudiata sum ab universitatibus Harvardiensis, Princeton, Yale, Brown (nonne nomina indeclinabila sunt?)…Acceptura sum feliciter ab universitate Cornelliensis. Scio universitatem hanc bonam esse, aequo animo tamen rejectiones accipere nequeo. Minime dolorem magnum exprimere possum. Lacrimans nunc tristissima haec scribo. Scio universitatem Cornelliensis bonam esse, aequo animo autem rejectiones accipere nequeo.

Legere non poteram; hic sedens, maerens, haud credens…dolui contrariis rebus! Latine aegre tristiam expono, sed philosophum in animo habeo, haec clades igitur non mihi nocet. Ibo, nisi fallor, ad collegium regis Londinii (anglice, King’s College London) ad historiam discendam. Volo etiam in hac universitate animum linguis adicio, scripsi igitur ad magistram ut mihi ambas disciplinas discere liceat. Spero ut consilium meum facere possim.
Hodie ad Academiam Gallicam Melbourniensis conveni (gallice, Alliance Francaise de Melbourne) ut subsidium magistrae darem. Magistra appellatur Adele, significans ‘nobilitas’ gallice, femina verum summa nobilitatis caritatisque mihi videtur. Cum consilium studii haud haberem, adiuvabat me in rebus adversis. Magnopere mirata sum, ea enim gravida nunc est! Puellulam pulchram iam sex sunt mensi exspectat; sibi gratulavi ex animo. Accepi quoque simul gratissima mihi munera, id est, tessera spectaculi; hoc modo ad ludos musicos ire potero. Thema ludorum ‘Paene Eurovision’ est, ad genus satyricum scaenarum pertinet. Maxime mihi placet hoc munus, gratias igitur tibi ago magistrae, qui spem mihi summam dedit in hoc pernicioso tempore.

Mundus mihi metum facit

Mane iudicia universitatum accipiam, quam ob rem timeo, neque nocte dormire poteram; immo in lecto horrens trepidansque per totam noctem vigilabam. Iam accepta sum ab universitate Cornelliensis, probationem universitatis Harvardiensis vero cupio. Cum ab universitate Cambrigiensis repudiarem, minime maererem. Illuc ire haud volo, in terra nova autem discere in animo iamdudum habeo; decem sunt anni cum hoc desidero. Quantum inter rem utramque intersit, videtis. Duco igitur diem proximum formidulosum esse, fatum meum utique constiturum est.

Sentio me ante proelium esse; saga sumo, acies mentis instruo, miles cohortor, signum do. Nescio cur, sed facultas scribendi latine peior fit; aegre verbos invenio ad sententias exponendas. Heri multa didici de gerundio gerundivoque, hodie omnia dedici. Vereor ne ab ulla universitate acceptura sim, et pro certo non habeo utrum fortunata an infausta cras sim. ‘Vae victis’, ait orator ille praeclarus, itaque ‘vae mihi’! Devicta sum molestis.

non humilis mulier

Heri historiam reginae Cleopatrae perlegi; ut scitis, hanc feminam magnopere admiror. Quamquam temporis turbulentis vixit, Caesari tamen imperabat M. Antonioque sub iugum misit. Cum magnis operibus hominum minitata est, tum regia sua stupris, conviviis, bacchanalibus diem de die implevit; acta reginae haerebant in medillis ac visceribus non modo populi Romani sed etiam civium Aegyptiorum. Infeliciter maritus Antonius praeceps deviusque erat, tempum terebat, causam ingentem haud complexavit, sua culpa dimidium partem orbis terrarum amisit. Secundum notum illud Ciceronis, in Antonium dictum: In rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est. Antonius et Cleopatra, personae praeclarae spectaculi Shakespearis, in tanto discrimine maximo cum damno nihil fecerunt. Augustus imperator proelium ultimum Actii non viribus vicit, sed pigritia hostis. ‘hostis’ dicam, quia Cleopatra insons mihi videtur, ea enim hortabatur Antonium ad diligentiam curamque.

Nimis multa de litteris; ad vitam meam redeamus. Heu, me miseram! Hodie nuntium universitatis malum accepi; repudiata sum a universitate Vassar. Hanc universitatem valde amo, quia modus vivendi mihi placet. Discipuli ludi animos litteratura historiaque adiciunt, equidem artem scribendi discere volo, Vassar itaque locus idoneus ad mentem amplificandam est. In hac tempestate non autem vacillo, quamquam enim non beata sum, emolumentis discendi tamen fruor. Retinenda est mihi constantia, gravitas, perseverantia, hoc modo honestatem, laudem, dignitatemque adipiscar. Aequo animo obstacula patiens laborem, sine cunctatio, formido, ira, nam haec sunt percepta Marci Aurelii, philosophus ille stoicus, qui quomodo vita vivenda sit nos docuit.